monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 53, 4
Quae tertio post bissextum, ipsae et ante VI annos praeterierint, et post V revertantur. Et huius ordo discretionis cunctos annorum vertentium complectitur dies. Notandum sane quod huius gyri solaris, qui XXVIII annis peragitur, causa facit decennovenales circulos XXVIII debere compleri, priusquam idem per omnia paschalis observantiae cursus in seipsum redeat, ut omnis nimirum huius circuli annus caput circuli decennovenalis instituat.